Charter Document - 05210047
Charter Number: | 05210047 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0973 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilis prepositus Teudo Ecclesie almi Stephani Divionensis et omnis congregatio ipsius loci cum Ingelranno quodam pro communi utilitate quasdam res inter se cummutarunt Dedit igitur in primis Ingelrannus de rebus propriis suis que sunt site in pago Divionense in fine Aguiliaco seu in villa Suliaco in loco qui dicitur Iorcannaio iornales II de terra arabile qui terminent de uno latus et uno fronte de ipsa hereditate ex alio vero latere terra sancti Benigni ex alio fronte rivulus decurrit Dedit igitur in alio loco in fine et in villa Aguiliaco tercium iornalem de terra arabile de ambis latis et uno fronte de ipsa hereditate ex alio fronte Hugo tenet Similiter eccontra in recompensatione huius meriti dedit iam dictus prepositus per consensum et voluntatem omnium fratrum inibi adsistendum prenominato homine Ingelranno scilicet excolonicam ad sacris tigiam adiacente quam ipse et frater suus tenebant servicium inferendo iornalem I et dimidium de terra arabile in ipsius fine et in ipsius villule habet terminationes de uno latere et uno fronte ratio sancti Manmetis Ex alio vero latere sancti Stephani ex alio fronte strada hec omnia superius nominata sic pars alteri contulit parti ut unusquisque de hoc quod suum est quicquid sibi visum recto ordine fuerit fatiat nullo contradicente et in omnibus secundum suum libitum ordinet diebus vite sue Denique ne ab ullo successore nostro hoc opus pietatis in futurum violetur hoc instrumentum litterarum ei facere iussi quas manu propria corroboravi et omnibus fratribus Ecclesie nostre firmandam tradidi Actum Divionis castri Signum Teudoni prepositi Amadei decani levite Warnerij levite Iotsaldi levite Wuarnerii levite Grifoni presbiteri Duranni presbiteri Ingelrici presbiteri Euvrardi levite Item Euvrardi levite Vicherii levite Arnaldi presbiteri Lamberti presbiteri Constantii presbitere Umberti subdiaconi Girardi subdiaconi Valerici acoliti Gotsunii acoliti Ego Eldulfus levita ad vicem cancellarij Remigii scripsi et subscripsi Datavi die Iovis X Calendas Septembris XVIIII regnante Lothario rege