Charter Document - 05210042
Charter Number: | 05210042 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0952 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia qualiter vel quibus presentibus et ante eos qui subterfirmaverunt Notum sit omnibus pluribus atque presentibus qualiter Rodulfus comes res Adalberti levite quas mater sua ei dedit et ipsa legitime secundum legem romanam in coniugio adquisivit de Archemrado videlicet seniore suo per malivolum consilium ad terram quam de Solario tenet ex ratione sancti Stephani cupit revocare ipsas res Coniacent in pago Oscarense in villa Patriniaco hoc est mansus unus cum supraposito et vinea que ad ipso manso et omnia quicquid ad ipsum mansum aspicit et in comitatu Belnense in villa Gibriaco petiolas duas de vinea Tunc ipse Adalbertus in antea fuit et testes satis idoneos habuit qui olim per sacramentum probare volebant quod plus per legem et rectum hec omnia ipse Adalbertus tenere deberet quam ad terram que ad solarium pertinet reddere Quo inventa eius rectitudo per consensum fidelium suorum et pro remedium anime sue et genitori suo ut remunerator omnium munus vite eterne ei tribuat iussit ei notitiam fieri ut a presenti vite et deinceps quicquid quod ex iam dictas res facere voluerit liberam ac firmissimam in Dei nomine habeat potestatem et per festucam et fustum se per omnia exitum fecit Et ut certius securiusque eas res tenere non dubitet sibimet manu firmavit et fidelium suorum firmari precepit Actum Divioni castro Signum Rodulfo comiti qui hanc noticiam fieri precavit Signum Rotberto fratre suo Signum Wittbaldo Signum Walono Signum Amricho Signum Rotberto Signum Eldierio Signum Berardo Signum Aclenardo Signum Simphoriano Signum idem Rotberto Signum Teutdono Isti sunt testes Rodrous Eldebertus Ragenardus Alseus Gasenius Arannus Constantius Vido Arbertus Ego in Dei nomine Vuarnerius levita scripsi et subscripsi Data die Dominico mense Iunii anno XVI regnante Ludovico rege feliciter