Charter Document - 05210041
Charter Number: | 05210041 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0945 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi ego Odolricus a die presenti dono ad Ecclesiam sancti Stephani Divionensis seu ad mensam fratrum ob remedium anime mee seu genitoris mei ac genitricis nec non et consanguineis petiola de vinea que est sita in pago Oscarense in villa nuncupante Bargas et habet terminationes de uno latus et una fronte rectores eidem Ecclesie tenent ex alia vero fronte Odo miles tenet de alio latere strada publica pergit infra istas terminationes totum ad integrum ad Ecclesiam iam dictam dono trado atque transformo perpetualiter finitenus legitime ad possidendum nullo contradicente Si quis autem quod minime optamus hanc elemosinam cera cupiditate orbatus infringere voluerit qualiscumque persona non valeat evindicare quod nequiter repetit sed insuper ei cui litem impresserit iure legis constructus libram auri purissimi componat et sua repetitio minime valeat et iram Dei omnipotentis atque sancti Stephani incurrat Et ut hec elemosina omni tempore firmiorem obtineat stabilitatis vigorem manu propria eam firmavi et bonis ac Dominum timentibus firmare precavi Signum Odolrici dilecto milite qui hanc libenter largivit Signum Umberti qui consensit Signum Frotdonis similiter qui consensit Signum Taimberti simul qui consensit Signum Heldeberti Signum Remigij Signum Ingallardi Signum Rebotdoni Signum Cristiani Signum Plectrudis Signum Mainfredi Ego in Dei nomine Constantius minister Christi indignus rogitus scripsi et subscripsi Data mense Iulio XV kalendas Iulij anno IX regnante Ludovico rege Indictione III Actum super ripam Barmoni