Charter Document - 05210040

Charter Document - 05210040


Charter Number: 05210040
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0944
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ratherius humilis archidiaconus Ecclesie Divionensis prothomartiri Stephani atque humillima congregatio eidem Ecclesie notum esse volumus ut sit omnibus presentibus demum et futuris qualiter pervenit ad aures nostre pietatis humillima precatio de quodam nostro fidele Sequino nomine ut ei adtribueremus casalo I parvulo et petiolam de vinea et de terra arabile aliam petiolam Et sunt site in pago Oscarense in fine Longoviana in villa Duemense Ad cuius postulationem pari consilio aures nostre inclinantes et libenti animo suscipientes hoc quod poscebat studuimus gaudenter impleri et ut securius meliusve omni tempore callidorum versutias de hac re vitare valeat et sibimet omnis agnatio studuit nobis placare munera optima et in censum omni anno denarios IIII in festivitate sancti predicti martiris libenter ad mensam fratrum persolvere Si autem neglexerit in duplum componat et hec precatio omni tempore vite sue et suorum omnium successorum firma stabilisque permaneat Et ut hec institutio firmiorem optineat stabilitatis vigorem manu propria eam adsignavimus et aliis firmari iussimus Teufredus presbiter et decanus subscripsit Varnerius custos pignoris subscripsit Acledeus presbiter subscripsit Manegradus presbiter subscripsit Rudericus presbiter subscripsit Ferlanis levita subscripsit Anfredus Euvrardus levita Rodulfus levita Adalbertus levita Warnierius Exiguus subscripsit Gauthunius subscripsit Hengerricus clericus Aganus clericus Arnaudus clericus Adallaudus clericus subscripserunt Isti sunt villani de Dumense Aygrannus Eribertus Berardus Ragenardus Berthoanus Adargaudus Adrianus Ego in Dei nomine Constantius indignus levita scripsi et subscripsi Data die Dominico in mense Maio anno VIII regnante Ludovico rege Francorum feliciter