Charter Document - 05210038
Charter Number: | 05210038 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0934 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum in cunctis legitimis largitionibus idonea sint adhibenda testimonia ob secularium rerum diversitates cavendas necesse est ut quod hunanimis concedit a sensu scripturarum commendaretur titulis ne postmodum callidorum possit obviari versutiis Quamobrem ego Gislebertus divina largiente clementia comes Heduensis atque aliarum patriis notum esse volo ut sit omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam et futuris qualiter pervenit ad aures nostre pietatis humillima deprecatio Rotberti Divionensis nostrique per omnia fidelissimi de quodam suo fidele Guitbaldus nomine nec non de eius coniuge Rutrudis ac filiorum eorum ut eis largiremur aliquid de terris nostris pertinentibus Ad cuius humillimam postulationem aures nostras inclinantes et devote suscipientes hoc quod petebat gaudenter studuimus agiliter adimplere Ergo donamus eis a die presenti mansum unum et dimidium de terris ex ratione sancti Stephani qui est de adiacentia Blasiaco villa per consensum Ratherij archidiaconi et canonicorum eius et nonas et decimas omni tempore sicut statutum predicta Ecclesia recipiat Et coniacet iam dictus mansus et dimidius in pago Cavilensium in villa Mercoriaco seu in ipsa villa et habent terminationes de ambobus lateribus ratio sancti Martini de uno fronte terra sancti Marcelli ex alio vero strada publica infra istas terminationes totum ad integrum cum clausis et vineis et pratis et terris atque celariis seu aquis aquarumque decursibus et omnia quicquid pertinent ad iam dicto manso et dimidio a die presenti vobis dono ac filiorum vestrorum iure perpetuo ad possidendum nullo impediente Si quis autem successorum meorum hanc institutionem vel precariam ceca cupiditate accensus tyrannide abolere seu infringere voluerit non valeat evindicare quod nequiter repetit sed insuper ei cui litem impresserit libras VI de auro purissimo componat et sua repeticio minime valeat Et ut hec securitas in Dei nomine omni tempore firmiorem obtineat stabilitatis vigorem manu propria eam firmavi et nobilium omnium fidelium nostrorum unanimes consentientes firmare iussimus quatinus per inconvulsa tempora firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum Belnensis castro Signum Gisleberti comitis qui hanc securitatem iussit scribere et firmare rogavit Signum Ermengardi qui consensit Signum Adaledis filiam eorum similiter qui consensit signum Rotberti qui hanc precariam studuit poposcere Signum Hengeltrudis signum Rodulfi filio predicti Rotberti Adabeltus decanus Signum Euvrardus levita Signum Umbertus presbiter Signum Ayrardus levita Signum Manegradus presbiter Signum Rodulphus levita Vuarnerius cliens exiguus Signum Gibuinus clericus atque puer Signum Gotsaldus clericus Ego Constantius exiguus levita hanc institutionem datavi et subscripsi III Idus Decembris Indictione XIV anno VII regnante Ludovico rege feliciter