Charter Document - 05210037
Charter Number: | 05210037 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christo et nomine sancti Stephani Divionensis ego Vuarnerius humilis decanus nec non et ceteri canonici ibidem Deo famulantium emptores legitimi nos vero Eurardus et Madalgeldis et filius ipsius femine Vuarnerius nomine venditores vendidimus vobis constat et ita vendidimus petiola de vinea de terra arabile que est sita in pago Oscarense in centena Roringorum in villa Intrulco Et habet terminationes de ambobus lateribus et uno fronte ratio sancti Stephani Ex alio fronte predicti venditores tenent Et habet in longum perticas agripedales VIII per transversum perticas II Infra istas terminationes vel perticationes totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus a vobis precium sicut inter nos convenit et nobis bene complacuit valente in argente solidos I de nostram iure et dominatione a die presenti in vestram tradimus potestate et dominatione iure perpetuo ad possidendum nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel proheredes seu quislibet ulla aposita persona contra hanc venditionem venire aut calumniare voluerit non valeat evindicare quod nequiter repetit sed insuper eis cui litem impresserit uncias II de auro componat et sua repeticio nil valeat Et hec venditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum infra Ecclesia sancti Stephani Divionensis Signum Euvrardi et uxore sua Madalgeldis et filio eiusdem femine Vuarnerio qui hanc venditionem fecerunt et firmare rogaverunt Signum Almarico Signum Bernardi Signum Iasmo Signum Martino Signum Electeo et Teutfredo presibtero Ego Constantius exiguus levita rogatus scripsi et subscripsi Datavi die Sabbato III kalendas Maij Indictione X anno I regnante Ludovico rege