Charter Document - 05210030
Charter Number: | 05210030 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0900 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Ratherius humilis sancte Lingonensis Ecclesie vesterarius atque Ecclesie protomartiris Christi Stephani que est infra menia Divionis castro sita fidelissimus primicerius divino ut puto spiritu tactus et ex ipsius vero lumine illustratus diu rimando ipso favente infra cancellos pectoris mei cogitare cepi qualiter in futuro aliquid pietatis anime mee subvenire quivissem et ne ipsa cogitatio imperfecta maneret sed Christo amminiculante potius prevaleret ex proprio predio quod precio a quibusdam distractoribus adquisivi fratribus Ecclesie iam predicti sancti Stephani ditare dignum duxi ut eorum sanctissimis precibus lautus merear ab omni fece delictorum purificari et velamine carnis deposito tantorum precibus fulcitus valeam alta celorum scandere et ibi fixa statione percipere Quapropter iam pretaxatis fratribus mihique semper amatoribus pro absolutione meorum atque illorum qui mihi distractores extiterunt damus atque consentimus in villa que nuncupatur Fontana et in altera villa que vocatur Solelgia iure hereditario ad habendum eo scilicet tenore ut nemo res nostrorum in illorum sacris postulantibus extiterint devote ac sinceriter in die obitus mei in vinum collecti melodia psalmorum cum debita vigilia canentes et exinde refectionem paratam benigne sumentes Statuimus etiam ut a nullum aliud opus nisi ad illud quod constitutum est fructus istius terre colligatur atque in promtuario reponatur Denique si post corporis nostri dissolutionem quispiam herus vel consanguineus meus ceca cupiditate illectus aut aliqua ex adverso posita persona contra hanc largitionis mee elemosinam venire audaciter temptaverit seu hoc opus misericordie crudeliter destruere conaverit non valeat evindicare quod nequiter repetit sed inprimis iram omnipotentis Dei atque sancti Stephani cui clerici sunt qui hac possidere atque ad usum percipere debent incurat et nullum effectam sua repeticio percipiat sed inanis fine tenus permaneat et ab ipsis quos ledere temptaverit coactus libram auri componat et presens donatio firma et stabilis permaneat sipulatione subnixa vel perseverat