Charter Document - 05210029
Charter Number: | 05210029 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0913 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei atque Salvatoris nostri Iesu Christi nos heius servi huius Ratherius scilicet indignus archidiaconus atque prepositus Ecclesie atque congregationis canonicorum sancti Stephani Divionensis castri omnisque fraternitas eiusdem Ecclesie notum esse cupimus multis presentibus multis atque futuris Ecclesie atque congregationis nostre fidelibus quod quidam frater noster et canonicus devotus nobis et fidelis nomine Guibertus quasdam res sue proprietatis sitas in pago Oscarense in fine Longoviana et in villa Mervelco sicut in carta donationis loquitur et insertum est denominatas et determinatas nobis et Ecclesie nostre condonaverit in perpetuo habendas Propterea ipsius fuit peticio omnium nostrorum concensus et voluntas ut eadem res ei usu fructuario dum adviveret concederemus et ei aliquid ex rebus proprietatis nostre in beneficio donaremus Concessimus igitur ei easdem res et aliquid ei ex nostra proprietate auximus hoc est vineolam unam sitam in predicto pago Oscarense et in villa nominata Mervelco habentem in longo perticas anzigales XLV et in transversum in una fronte perticam I pedes X in altera fronte perticam I Terminatur de uno latere vinea Odolmari de altero latere vinea ipsius Guilberti presbiteri quam nobis donavit de una fronte terra communi nostra de altera fronte Acledeus et Aldierius tenent Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum cum illo quod nobis dedit ea ratione concessimus et tenore ut quandiu advixerit ea in meliorare et condirigere studeat usuque fructuario ea retinens nobis incensu et vestitura annis singulis sextarios vini II in festivitate sancti Stephani persolvat Quod cum fecerit cum securitate quamdiu vixerit eas res teneat habeat et possideat Post discessum vero eius cum omni integritate sine ullius contradictione ad nostram indominicatum revocentur partem Et ut hec nostre voluntatis concessio firmiorem futuris temporibus obtineat stabilitatem manibus nostris subter firmavimus nostrisque omnibus firmandam et roborandam tradidimus Ferlaicus ac si indignus presbiter subscripsi Helbertus presbiter subscripsi Genulfus presbiter subscripsi Rudericus presbiter subscripsi Girardus presbiter subscripsi Adellelmus presbiter subscripsi Ego Rago rogatus scripsi et subscripsi Data die III ferie mense Maio anno XX regnante Carrolo rege