Charter Document - 05210027
Charter Number: | 05210027 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0913 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sacrosancte Ecclesie sancti Stephani Divionensis et canonicis ibi Deo famulantibus ego in Dei nomine socius et confrater illorum Genulfus presbiter pro amore Dei et sancti Stephani vestraque dilectione et anima mea salute dono vobis donatumque ut in perpetuum maneat esse volo hoc est in pago Divionense et in villa Fontanas ego quidem Gengulfus dono vobis petiolam de vinea in ipsa villa que supra est scripta que terminatur de uno latus et uno fronte strata publica pergit de alio latere Rudericus tenet ex alio fronte terra sancte Marie ea videlicet ratione ipsam vineam do vobis ut sitis mei memores post obitum meum in diem tercium et VII et XXX et in revolutione anni gratam exinde refectionem canonicis fatiatis Si quis vero quod fieri non credo ego aut ullus de heredibus meis aut quelibet persona contra hanc donationem venire aut calumpniam generare presumpserit non valeat evindicare quod repetit sed inferat vobis utrisque partibus una cum socio fisco auri denarios XXX et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion castro publice Signum Genulfo presbiter qui hanc donationem fieri et firmari rogavit Signum Otrannus Signum Adalgis Signum Dodonis Signum Aduino Ego Vinevadus rogatus scripsi et subscripsi die Mercurij in mense Maio anno XX regnante Karolo rege Ego Dominicus frater Genulfi in audientia episcopi et omnium qui aderant hanc cartam consensi et firmavi