Charter Document - 05210025

Charter Document - 05210025


Charter Number: 05210025
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0912
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Placuit atque convenit inter monasterii sancti Benigni abbatem et Raterium Ecclesie sancti Stephani prepositum et monachos inibi degentium nec non et canonicos in eadem Ecclesia sancti Stephani Deo famulantium ut quasdam mancipia pro communi utilitate inter se commutari deberent quod et fecerunt Dedit igitur in primis iam dictus Godrardus venerabilis abbas monasterii sancti Benigni et proprietate ipsius loci dua mancipia que conmanebant in villa que dicitur Postengiacus ad partem sancti Stephani atque canonicorum eius iure hereditaria perpetualiter ad habendum Hecontra in recompensationem huius meriti dedit prefatus Ratherius iam pretaxate Ecclesie prepositus per consilium et ortamentum eiusdem loci canonicorum et proprio patrocinio ipsius Ecclesie ad partem sancti Benigni atque monachorum eius tria mancipia his nominibus que morabantur in villa que nuncupatur Iscoriacus firmissima lege finetenus ad possidendum Ut autem eterne commutationes in invicem censum cum scripte omni tempore meliorem et valentiorem optineant vigorem discernando decrevimus eam una cum nostris manibus bonorum hominum subtus corroborari ut quicquid pars alteri parti dedit firmiter deinceps teneat et possideat et secundum suum libitum ut lex eorumdem preiudicat ordinare presumat