Charter Document - 05210024
Charter Number: | 05210024 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0909 - 0922 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitia qualiter et quibus presentibus et ante eos qui subter firmaverunt venientes quidam homines servientes et fideles Ecclesie sancti Stephani Divionensis de Aqueducto villa in ipsum Divionem castrum ante presentiam domni Garnerii Lingonensis Ecclesie reverendi antistis ante etiam honorabilem virum archidiaconum et prepositum ipsius Ecclesie sancti Stephani Ratherium canonicosque eiusdem loci Hedierius videlicet maior predicte ville Aqueducti et ceteri servientes ex eadem villa conquesti sunt et reclamaverunt humiliter dicentes quod quidam eorum prepositi Hergaudus videlicet et Helias novello tempore post Nortmannicam Invasionem quoddam genus serviciti ex XIII eorum colonicis per occasionem et potestatem ultra censum solitum quod legitime debebant illis imposuerunt modium videlicet musti ad opus prepositorum ex una quaque colonica vinum reddente quod nunquam antea fecerant nec ipsi nec patres aut avi eorum et per quosdam annos III et potestate hoc ab illis extorserunt eosque in hoc facto afflixerunt affirmantes se habere plurimos et veraces atque visores testes qui hoc ita verum esse scirent et super sanctorum reliquias et altaria sacramento comprobare possent quod tales eulogias nullo modo deberent Per commendationem ergo predicti presulis hac causa diligenter a prefato archidiacono veritatem satis bene amante inquisita et investigata coram plurimis qui in causis aderant repertum est ipsos servientes veritatem habere et quod occasionem eulogiarum ipsum modium musti pro vindemias nullo modo deberent Audito ergo sacramento quod super altare sancti Stephani cum V testibus profecerunt id est Guillardo Guarenfredo Ingelmaro Alexandro Ingelramno et bene illo credito concesserunt et perdonaverunt eis predicti seniores causa pietatis et equitatis iutuitu et amore Dei ut lege qua temporibus domni Isaac bone memorie episcopi et antecessorum suorum vixerant et de hac re nullo modo amplius molestarentur atque in futuris temporibus sine aliqua repetitione manerent pro eadem re hoc auctoritatis sue scriptum et rationis firmitatem eis fieri rogaverunt quod propriis manibus roborantes suis etiam aliis firmandum tradiderunt Guarnerius sancte Lingonensis Ecclesie humilis episcopus in Dei nomine roboravi et subscripsi Obertus prepositus et archidiaconus subscripsi Barnardus archidiaconus subscripsi Euvrardus decanus Arnaudus archidiaconus Siquinus diaconus Godo presbiter Alemanus presbiter