Charter Document - 05210018

Charter Document - 05210018


Charter Number: 05210018
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0904
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei nostri domini et salvatoris Iesu Christi Agrimus humilis Lingonensis Ecclesie episcopus Si iustis et rationabilibus nostre indignitati commissorum petitionibus aures modicitatis nostre libenter accomodamus easque adiuvante et miserante Domino ad effectum perducimus non solum in hoc piorum pontificum et pastorum usum et consuetudinem tenemus sed etiam ipsos promtiores et paratiores atque inclinatis simos in nostra devotione et fidelitate constituimus et insuper quod plus nobis est optandum divinam nobis clementiam conciliamus Idcirco noverit omnium nostrorum sollertia quod petentibus a nobis quibusdam nostre diocesis fratribus canonicis videlicet Ecclesie sancti Stephani Divionensis castri David scilicet decano et ceteris situm cuiusdam molendini et ripaticum eius supra Ocsaram fluvium positi quem cuidam servienti Ecclesie nostre Sicbaldo minus consulte beneficiatum habueramus meliori nostra consideratione et utilitate eisdem fratribus hoc est David et reliquis concessimus et in circuitu ipsius situs et ripatici supra et subter de terra adiacente in longo perticas legitimas anzingales VIII et in transverso II ex nostra ratione legitime donavimus ea ratione et tenore ut dum idem fidelis noster David decanus advixerit ex eadem causa sit adiutus et honoratus post dicessum vero eius cum omni emelioratione et supraposito ad communionem et usum atque utilitatem eorumdem fratrum nostra largitate sine ullius contradictione perpetuis habenda temporibus revocetur quo devotius et intentius pro anime nostre salute et omnium presulum et fidelium Ecclesie nostre Domini nostri pietatem exorare meminerint Et ut hec beneficientie et largitatis nostre concessio firmum futuris temporibus obtineat stabilitatis vigorem a karitate et munificentia successorum nostrorum eam consentire petimus manuque auctoritatis nostre eam roborantes fidelium nostrorum manibus firmandam tradidimus Argrimus humilis episcopus in Christi nomine roboravi et subscripsi Otbertus prepositus subscripsi Arnaldus archidiaconus subscripsi Albericus indignus levita subscripsi Madelgaudus levita subscripsi Ingelbertus presbiter subscripsi Raterius prepositus subscripsi Ego Rago huius auctoritatis scriptum rogatus scripsi et subscripsi Datum die dominica Indictione X Mense Maio Anno XI regnante Karolo gloriosissimo rege feliciter Garnerius sancte Lingonensis Ecclesie humilis episcopus in Christi nomine hoc scriptum roboravi et subscripsi Bruno humilis episcopus in Christi nomine roboravi et subscripsi