Charter Document - 05210017

Charter Document - 05210017


Charter Number: 05210017
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0903
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno Dominice Incarnationis DCCCCIII Indictione VI mense Septembri cum in nomine eiusdem omnium Salvatoris ego Agrimus gratia et misericordia eius humilis sancte Lingonensis Ecclesie episcopus Divione residens castello in Ecclesia sancti Stephani publica sinodo una cum fidelibus Ecclesie nostre et nostris totius ordinis pro modo possibilitatis et intelligentie nostre causarum ecclesiasticarum negotia et rationes pertractarem atque distorta in rectitudinis lineam adiuvante Domino reducere satagerem inter cetera que ibi tunc sancita et coram presentia omnium qui ibidem aderant proposita et discussa atque correcta sunt quedam intentio quorumdam presbiterorum Ecclesie sancti Iohannis et Ecclesie sancti Stephani Divionensium atque Ecclesie sancti Petri de Alta Villa et de Disto aliisque villulis sibi adiacentibus Fulberti videlicet abbatis ipsius abbatiole sancti Iohannis et Sigini qui plebiculam ipsius Ecclesie regebat Wandelrici etiam et Roberti ad quos exactio decimarum ad ipsas Ecclesias competentium pertinebat ad nostre humilitatis aures in ipsa sinodo pervenit qua de ipsis decimis inter se inconsiderata et minus iusta contendebant ratione dum aliqui eorum ultra deputatas sibi decimarum partes manus vellent extendere et incompetentia sibi arripere Quorum querimonias cum canonice et diligenti inquis issemus examinatione et usque ad sacramentum seniorum super hoc tam presbiterorum quam etiam canonicorum de predictis locis servientiumque etate longevorum cognitionem interrogassemus ut qualiter ante varietatem temporum et impedimenta causarum que diversis contigerant eventibus ex antiquo ipse decime steterant et a quibus recepte fuerant cognosceremus multorum testimonio et affirmatione comperimus ex propria sui terra ubicumque infra et in circuitu Divionis atque in vicinis sibi locis posita erat longa ante tempora atque in diebus patris et antecessoris nostri domni Isaac episcopi cuius facta stabilitate digna sunt decimas ad utilitatem Ecclesie ipsius sancti Iohannis pervenisse Decrevimus ergo concordante nobis omni sinodo pari voluntate ut sicut antiquitus et per XXX et amplius annos ipse decime recepte fuerant ita temporibus nostris et deinceps recipiantur habeatque sanctus Iohannes ex sua terra suas decimas et sanctus Stephanus sanctusque Petrus ad se pertinentes ex sua terra nichilominus suas decimas atque ne ulterius super hac causa contentio nasceretur excommunicando interdiximus et hanc auctoritatem fieri fecimus eamque manu dextra roborantes omni sinodo firmari iussimus Argrimus sancte Lingonensis Ecclesie exiguus episcopus in Christi nomine roboravi et subscripsi Ratherius indignus diaconus subscripsi Warinus abbas subscripsi Galeaudus abbas subscripsi Bernardus presbiter subscripsi Lanterius subscripsi Eurardus diaconus subscripsi Gisierius subdiaconus subscripsi Eurardus subdiaconus subscripsi Ingelbertus levita subscripsi Rotmundus levita subscripsi David decanus subscripsi Et omnes presbiteri in synodo firmaverunt Ego Rago iussus scripsi et subscripsi Data die III Ferie mense Septembris anno X regnante Karolo rege