Charter Document - 05210014

Charter Document - 05210014


Charter Number: 05210014
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0896
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sacrosancte basilice sancti Michaelis que est constructa prope murum Divion ubi Domino preces sunt de veste Igitur ego Amalbertus presbiter dono ipsi Ecclesie sancti Michaelis pro peccatis meis et pro eterna retributione ut quandoquidem in futurum presentare dignetur dono paginam de vinea et campo qui est in fine Roningorum in villa Siliaco vel in ipsa villa que vinea et campus habent terminationes de uno latere terra sancti Benigni et de alio latere et uno fronte Arico presbiter tenet ex alio fronte terra sancti Stephani infra istas terminationes totum Similiter in alio loco alium campum ipsi case sancti Michaelis qui iornalis habet terminationes de uno latere Fulbertus tenet de alio gutta decurrit de uno fronte Vuarnoldus tenet de alio vero Syrannus tenet et infantes sui infra istas terminationes totum ad integrum dono trado atque transfundo sicut inter nos convenit valente contra argento solidos XV tantum et iam dicto superius nominatus de meo iure et donatione in tua trado potestate et dominatione iure perpetuo ad possidendum nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus seu quelibet ulla persona contra hanc donationem venire vel calumpniam agere vel regenerare presumpserit non valeat evindicare quod repetit sed insuper inferat tibi tuisque heredibus in duplum tantum quantum ipsa vinea et ipsi campi valuerint et una cum socio fisco veri auri denarios XV componat et hec traditio omni tempore firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum Siliaco villa publice Signum Amalberti presbiteri qui hanc traditionem fieri et firma rogavit Signum Floono et germano suo Rotberto qui coni senserunt Signum Alexandro presbitero Signum Vegmo presbitero Signum Sicelmo Signum Wilermo Signum Barneodo Ego in Dei nomine Ecardus clericus scripsi et subscripsi Data die dominico IV kalendas Martii in anno IX regnante domno nostro Odone rege