Charter Document - 05210013

Charter Document - 05210013


Charter Number: 05210013
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0890
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domno David primo emptori nos venditores Suffana femina et filii mei Odellerius et Anserius vendidimus tibi et Ecclesie sancti Stephani mansum cum appositis et vineam in pago Oscarensi in villa que dicitur Mervellis habent terminationes de uno latere terra sancti Stephani de alio strata publica de uno fronte Vuarnaudus tenet ex alio Hedebernus Vendimus etiam tertiam partem que nobis de patre vel matre sive emptione provenit vel provenire poterit in ipsa scilicet villa vel in fine eius in terris pratis vineis exis et regressis et tertiam partem in omnibus que visi sumus habere ad integrum tibi et Ecclesie tradimus vendimus atque transfudimus accipientes a te pretium argenti solidos XV Si vero quod futurum non credimus nos aut ullus heredum nostrorum vel quelibet persona huic venditioni calumpniam intulerit non evindicet sed coactus tibi una cum fisco veri auri denarios XV componat et hec venditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion castrum Signum Suffane et Odollerii et Anserii qui hanc venditionem fieri et firmari rogaverunt Signum Gotardi Signum Sicermi Signum Vandalfredo Signum Angalbado Signum Fluduino Data die Jovis X Kalendas Novembris anno III regis Odonis