Charter Document - 05210008

Charter Document - 05210008


Charter Number: 05210008
Cartulary Title: Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0885
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus Si venerabilium pontificum iustis et racionabilibus efflagitationibus quas pro Ecclesiarum sibimet commissarum utilitatibus nostris auribus intimaverint assensum prebuerimus et eas ad effectum perpetue stabilitatis perducere satagerimus non solum in hoc nostram imperialem exercemus consuetudinem verum etiam ad presentem vitam cum felicitate transigendam et ad futuram quantocius beatitudinem capessendam nobis profuturum esse non dubitamus Quapropter comperiat omnium sancte Dei Ecclesie fidelium presentium scilicet et futurorum industria quia Geilo sancte Lingonensis Ecclesie reverendus antistes mansuetudini nostre innotuit qualiter Ecclesiam prothomartyris scilicet beati Stephani in Divione castro indispositam atque inordinatam reperisset et canonicos ibidem Deo famulantes tantum ex eiusdem Ecclesie rebus non habere quantum ad eorum sufficeret victum qualiter etiam ad eundem victum ex eiusdem Ecclesie rebus aliquid augeret magnificentie nostre significavit huius ergo rei causa ad nostram se colligens maiestatem humiliter postulavit quatinus pro Dei et eiusdem beati Stephani amore et ex illis rebus que antea in predictorum canonicorum usus delegate fuerant nec non et ex illis quas postea ipse venerabilis episcopus eorum necessitatibus addidit tale auctoritatis nostre preceptum facere iuberemus per quod ipsi prefati canonici absque alicuius inquietudine eas tenere et libere ordinare valerent Que siquidem res sunt site in ipso Divione castro sunt colonie ab sue II et in eodem Divionensi pago villa videlicet Aqueductu mansa XIII cum capella In comitatu quoque Uscarensi villa Postumiaco mansa V et dimidium et in eodem pago villa Mervello mansa III et in villa Siliciaco capellam cum dote in villa quoque Quintiniaco capellam cum dote et in eodem pago villa Patriniaco ad vinum colligendum colonias IIII que fuerunt ex beneficio Ursonis Vualdonis atque Balduini Est et ibi ex alia parte colonia dimidia et alie vineole ad modios XX in eodem quoque pago villa Aculiaco colonia I et in Cromatio dimidia colonia et in Aqueductum colonia dimidia et habent ibi ex aumento eiusdem domni episcopi colonos II Hildierium et Electeum et colonas V Belectrudim Teteldim Diedelman Gerbergiam et Ingraltrudim Cuius nos laudabilibus petitionibus aurem serenitatis nostre accomodantes hoc sublimitatis nostre preceptum fieri iussimus per quod statuentes decernimus et decernando confirmamus quatinus prenominatas res cum mancipiis utriusque sexus ac omni earum integritate prefati canonici tenere atque legitime ordinare secundum institutionem canonicam absque alicuius contradictione valeant et nulli eiusdem sepefati episcopi successori seu alique iudiciarie potestati pro aliquo cupiditatis instinctu ab eorum usibus ex eisdem rebus com mancipiis liceat aliquid subtrahere sive diminuere sed quemadmodum ordinate et ad quod disposite sunt ita futuris temporibus inconvulse in Christi nomine permaneant Ut autem huius nostre permissionis confirmatio pleniorem obtineat in Dei nomine firmitatis vigorem manu propria subter firmantes annuli nostri impressione subteriussimus sigillari Signum Karoli gloriosissimi et serenissimi semper augusti Amalbertus cancellarius ad vicem Luitunuardi archicancellarii recognovi et subscripsi Data XIII kalendas Iunii anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCCLXXXV Indictione IIII anno quoque imperii domni et serenissimi imperatoris in Italia regnantis V in Orientali Francia IIII in Gallia I Actum Granias in Dei nomine feliciter