Charter Document - 05210007
Charter Number: | 05210007 |
---|---|
Cartulary Title: | Les origines de l'hypothèque en Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne, des VIIIe, IXe, Xe et XIe siècles |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0883 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Geilo sancte Lingonensis Ecclesie humilis episcopus omnibus fidelibus Ecclesie nostre presentibus et futuris Pluribus non habetur incognitum immo multis constat esse notissimum qualiter Betto prepositus sancti Stephani Divionensis res iuris sui que sunt site in pago Uscarense et in villa que Suliacus vocatur id est mansum unum cum supra posito et vinea ibi adiacenti cum reliquis rebus quas de Bersabee et Sassedo necnon et Girardo comparavit seu quicquid in ipsa villa vel in finibus illius excepto quod de Orsnado comparavit fratribus sancti Stephani moriens delegaverit Postmodum Arnaldus et Eva patres sui necnon Rotbertus et Arnaldus fratres sui mediocritatem nostram humiliter adientes petierunt ut easdem res temporibus vite sue usu fructuario illis concederemus Quorum petitionibus annuentes cum consensu Ecclesie nostre fidelibus concedimus illis memoratas res usu sicut supra diximus fructuario temporibus vite sue ea ratione excolendas ut annis singulis in festivitate sancti Stephani XII denarios exinde census causa persolvant et nec vendere aut alienare habeant potestatem sed post obitum illorum absque aliqua sui diminutione in melioratas sine aliqua iudicis interrogatione fratres sancti Stephani liberam licentiam habeant revocandi Ut autem hec prestaria maiorem futuris temporibus optineat firmitatem manu propria subter firmavimus filiorumque nostrorum canonicorum subscriptionibus roborare iussimus Geilo sancte Lingonensis episcopus hanc prestariam a me factam relegi et subscripsi Helias archidiaconus subscripsi Helgaudus indignus sacerdos atque prepositus subscripsi Siginus presbiter subscripsi Aimbaldus presbiter subscripsi Lenulfus presbiter subscripsi Matalgis presbiter subscripsi Acledeus presbiter subscripsi Elbertus levita subscripsi Siricus Lingonis diaconus subscripsi David decanus subscripsi Ego Arico hac si indignus diaconus hanc prestariam scripsi et subscripsi Datum die Lunis VIII Idus Iulis in anno IIII regnante domno Karlomanno rege