Charter Document - 05200030

Charter Document - 05200030


Charter Number: 05200030
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constitutus Johannes Armiger filius defuncti Henrici Armigeri recognovit se vendidisse et nomine venditionis in perpetuum quitavisse abbati et conventui Sancti Dyonisii in Francia pro quadraginta tribus libris et decem et octo solidis parisiensium jam dicto venditori solutis et traditis in pecunia numerata sicut ipse venditor confessus est in jure coram nobis exceptioni non numerate pecunie non tradite non solute et non recepte renuntians per fidem quandam peciam vinee quam dicebat se habere et possidere apud villam de Petra Frita subtus Plasteriam contiguam ex una parte vinee Sancti Dyonisii predicti et ex alia parte vinee Nicholai dicti Renart in censiva Sancti Dyonisii predicti oneratam in duobus solidis parisiensium tribus obolis tantummodo censualibus in octabis sancti Dyonisii senerio Sancti Dyonisii annis singulis ut dicebat et promisit dictus venditor fide data in manu nostra quod contra venditionem predictam jure hereditario ratione conquestus aut alio quoque jure communi vel speciali per se vel per alium non veniet in futurum et quod predictam peciam vinee prout se comportat dictis abbati et conventui et eorum monasterio garantizabit liberabit et deffendet in juditio et extra juditium ad usus et consuetudines Francie contra omnes necnon et quod solvet dictis [] abbati et conventui IIII libras parisiensium nomine pene si dicta venditio retracta fuerit vel evicta Datum anno Domini MCCLX septimo die sabbati post festum beati Andree apostoli