Charter Document - 05200025

Charter Document - 05200025


Charter Number: 05200025
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis G archidiaconus Parisiensis eternam in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presentia constituti Ernaudus Ermenoudi et Richeldis ejus uxor dederunt et concesserunt in maritagium Aalesi filie sue et Johanni genero suo triginta arpenta terre et octo arpenta vinee quorum septem apud Villam Stangnosam et unum apud Dyogilum sita esse dicuntur Dederunt etiam eisdem dimidiam domum apud Villam Stangnosam sitam ut dicitur cum omnibus utensilibus dicte domus et quamdam aliam domum sitam apud Sanctum Dyonisium in Strata in censiva Eremburgis la Buorde et centum libras parisiensium Et sciendum est quod dicti Ernaudus et uxor sua assignaverunt Henrico filio suo competentem totius hereditatis portionem prout ipsi recognoverunt coram nobis videlicet porprisium de Villa Nova subtus Petram Fictam quadraginta et octo arpenta terre et undecim arpenta vinearum ad porprisium pertinentia supradictum Concesserunt etiam et voluerunt et ad hoc fide media se astrinxerunt dicti Ernaudus et ejus uxor quod de residuo hereditatis que ad vitam suam remanebit eisdem equalem predictis filio et filie facient portionem nec umquam alii majorem vel minorem meliorem seu deteriorem facient portionem Et de premissis omnibus servandis et adimplendis et garantizandis dicti Ernaudus et Richeldis in manu nostra fidem dederunt corporalem Et de predicta conventione tenenda obligaverunt se plegios fide media et quemlibet in solidum Henricus Ermenoudi Andreas Augeri et Girardus Augeri de Sancto Dyonisio et Robertus Faber de Sancto Dyonisio Illud quoque sciendum est quod salvis premissis predicti Ernaudus et ejus uxor de hereditate sibi remanenti suam poterunt facere voluntatem In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad peticionem partium sigillo nostro fecimus consignari Actum anno Domini MCCXXX mense novembri