Charter Document - 05200024
Charter Number: | 05200024 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Chapitre de Pierrefitte 24 |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis [] officialis curie Lexoviensis salutem in Domino Noverint universi quod Johannes dictus Bigot miles dominus de Condeio super Rillam in nostra presencia constitutus recognovit se vendidisse et imperpetuum quitavisse religiosis viris abbati et conventui Beati Dyonisii in Francia duo arpenta et dimidium quarterium vinearum que habebat ut dicebat sita apud Petram Frictam in clauso quod dicitur de Barra in censiva dictorum abbatis et conventus et quamdam domum sitam apud Sanctum Dyonisium in vico qui vocatur la Chavalerie juxta domum Ade de Haubertivillare in censiva similiter dictorum abbatis et conventus pro quatuor viginti libris et tringinta uno solidis et octo denariis parisiensium de quibus dictus Johannes miles tenuit se coram nobis plenarie pro pagato in pecunia numerata renuncians expresse exceptioni non numerate non tradite et non solute pecunie Et promisit dictus Johannes miles fide sua in manu nostra prestita corporali quod contra dictam vendicionem per se vel per alium decetero non veniet nec eam aliquatenus revocabit nec faciet revocari Johanna vero uxor Johannis militis et Galterus frater ipsius militis et Burgundia soror dictorum Johannis militis et Galteri in nostra presencia constituti dictam vendicionem tam de dictis vineis quam de domo antedicta factam voluerunt laudaverunt concesserunt et etiam approbaverunt fide sua in manu nostra prestita promittentes spontanei non coacti quod in dictis rebus venditis aliquid juris ratione dotalicii hereditatis conquestus caduci sive alia ratione quacumque decetero non reclamabunt per se vel per alios nec facient reclamari nec dictos abbatem et conventum super dictis rebus venditis molestabunt nec facient aliquatenus molestari Immo promiserunt sub eadem fide tam dictus Johannes miles quam dicti Johanna uxor sua Galterus frater suus et Burgundia eorumdem fratrum soror quod ipsi garantizabunt et defendent dictas res venditas dictis abbati et conventui ad usus et consuetudines Francie contra omnes In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris ad peticionem et instanciam dictorum Johannis militis et Johanne ejus uxoris Galteri fratris ipsius militis et Burgundie ejusdem sororis sigillum curie nostre duximus Actum et datum anno Domini MCCLI mense maio