Charter Document - 05200023
Charter Number: | 05200023 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes dictus le Bigot miles dominus de Condeto supra Rilum notum facio omnibus presens scriptum inspecturis quod ego vendidi et quitavi imperpetuum viris religiosis [] abbati et conventui ecclesie Beati Dyonisii in Francia pro sexaginta decem libris parisiensium de quibus jam recepi quadraginta libras in pecunia numerata quantum ad hoc renuncians expresse exceptioni non numerate pecunie non tradite et non solute tria arpenta vinearum vel circiter que ego habebam in territorio de Petra Ficta circa Plastrerias ab eisdem religiosis decetero imperpetuum libere et pacifice tenenda et habenda et quia ipsis religiosis non possum ad presens tradere securitatem plenariam de ipsis tribus arpentis garantizandis erga dominam Johannam uxorem meam et liberos meos assigno ipsosb religiosos ad medietariam meam quinque arpentorum vinearum mearum que fiunt et tenentur a me ad medietariam in dicto territorio de Petra Ficta quousque dictam vendicionem et quitacionem ab ipso [] uxore mea et liberis meis prout expedire visum fuerit concedi fecerim et laudari In cujus rei testimonium et ut hoc firmum sit et stabile presentes litteras eisdem religiosis sigilli mei tradidi roboratas Actum anno Domini MCC quinquagesimo mense martio die mercurii proxima ante mediam quadragesimam