Charter Document - 05200019
Charter Number: | 05200019 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Chapitre de Pierrefitte 19 |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituti Guillelmus de Ermenonvillari armiger et Johanna uxor ejus recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quitavisse viris religiosis abbati et conventui Beati Dyonisii in Francia pro duodecim libris et octo solidis parisiensium jam solutis eisdem venditoribus ut confessi sunt coram nobis dimidium arpentum vinee site ut dicitur apud Petram Fictam in censiva Beati Dyonisii promittentes fide data in manu nostra quod contra venditionem et quitationem predictas jure hereditario ratione dotalitii aut alio modo per se vel per alios non venient in futurum et quod dictam vineam dictis abbati et conventui garentizabunt imperpetuum ad usus et consuetudines Francie contra omnes Datum anno Domini MCCXL secundo mense mayo