Charter Document - 05200017

Charter Document - 05200017


Charter Number: 05200017
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 17

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus de Brueriis miles salutem in Domino Noverint universi quod Henricus miles et Sanctisma ejus uxor de Grodolio in presentia nostra constituti recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quitasse religiosis viris abbati et conventui Beati Dyonisii quandam masuram que fuit defuncti Arnulphi de Marcheis sitam in villa de Marcheis pro qua debentur singulis annis in octabis Beati Dyonisii duodecim denarii censuales et crastino Nativitatis Domini similiter unum sextarium avene et quatuor boisselli bladi et duo capones et corveia una in martio Recognoverunt etiam se vendidisse eisdem sex solidos in villa de Petra Ficta censuales percipiendos singulis annis super vineis et terris sitis ibidem Que omnia tenebant in feodum de nobis et nos tenebamus ab abbate predicto Nos autem venditionem dictam voluimus et concessimus quitantes omnia predicta dictis abbati et conventui imperpetuum pacifice possidenda Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense augusto