Charter Document - 05200014
Charter Number: | 05200014 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituti Reginaldus de Logiis miles et Beatrix uxor ejus recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quitasse pro se et heredibus suis abbati et conventui beati Dyonisii unum modium et dimidium vini annui redditus siti sicut dicitur apud Petram Fictam pro decem libris parisiensium sibi jam solutis ut dicebant quod vinum tenebant in feodum de Guillelmo Bateste milite prout coram nobis sunt confessi promittentes fide data quod contra dictam venditionem et quitationem per se vel per alium non venient in futurum et quod ad usus et consuetudines Francie dictis abbati et conventui predictum vinum garantizabunt imperpetuum contra omnes Supradicta vero Beatrix spontanea non coacta ut dicebat quitavit dictis abbati et conventui imperpetuum quicquid juris habebat vel habere poterat in predictis modio et dimidio vini sive ratione doarii sive alio quocumque modo sub predicte fidei religione promittens quod in premissis per se vel per alium nichil penitus decetero reclamabit In cujus rei testimonium ad petitionem predictorum Reginadi militis et Beatricis ejus uxoris presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari Datum anno Domini millesimo ducentesimo trigintesimo nono mense augusto