Charter Document - 05200013
Charter Number: | 05200013 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes de Pissecoc miles et Johanna uxor ejus recognoverunt se vendidisse abbati et conventui Beati Dyonisii pro ducentis libris parisiensium XL solidis minus sibi jam solutis ut dicebant quicquid habebant et quicquid Petrus de Pissecoc miles pater quondam ejusdem Johannis habuit apud Petram Fictam et apud Sanctum Dyonisium et in territoriis earumdem villarum et etiam in territorio Sancti Audoeni in censivis hostisiis redditibus pressoragiis dominio justicia seu quibuscumque rebus aliis et quicquid juris habebant vel habere poterant ibidem Et ea que sic vendebant se tenere in feodum de ecclesia Beati Dyonisii asserebant Promiserunt autem fide data coram nobis quod contra dictam venditionem per se vel per alium non venient in futurum nec in premissis aliquid decetero reclamabunt immo ea ad usus et consuetudines Francie dictis abbati et conventui et ecclesie Beati Dyonisii bona fide contra omnes garentizabunt Preterea dicta Johanna uxor ejusdem Johannis quitavit fide data coram nobis spontanea non coacta ut dicebat quicquid juris habebat vel habere poterat in premissis ratione doarii vel quocumque alio modo In cujus rei testimonium ad petitionem parcium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo septimo mense julio