Charter Document - 05200012

Charter Document - 05200012


Charter Number: 05200012
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 12

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes de Pissecoc miles et Johanna ejus uxor asseruerunt quod ipsi habebant unum caponem annui redditus et censum et pressoragium et jus aliud ac justiciam super vineas inferius nominatis apud Petram Fictam sitis videlicet super unum arpentum vinee quod vocatur Blondel quod fuit Guiberti presbyteri et super dimidium arpentum vinee situm in territorio quod vocatur Martin quod fuit predicti Guiberti et super dimidium arpentum vinee site in eodem territorio quod fuit Gerardi Eve et super quoddam aliud quarterium situm in eodem loco et super unum arpentum et dimidium vinee que fuerunt defuncti Fauberti Pungentis Asinum et super unum arpentum et dimidium vinee que fuerunt Renaudi David et super duo arpenta que Jacobus Brito tenuit super dimidium arpentum situm retro masura de Petra Ficta Asseruerunt etiam quod Alexander Robertus et Henricus de Divite Burgo milites vendiderant abbati et conventui Beati Dyonisii totum incrementum census quod habebant super vineas quas defunctus Foubertus tenuit et super vineas quas Jacobus Brito tenuit et super quandam masuram que fuit Renaudi David et hec omnia asserebant esse vera Recognoverunt autem dicti Johannes et Johanna ejus uxor quod ipsi vendiderant predictis abbati et conventui Beati Dyonisii predictum caponem censum et pressoragium et omne jus aliud ac justiciam que habebant in vineis antedictis pro XXV libris parisiensium sibi solutis ut confessi sunt coram nobis Et concesserunt eisdem abbati et conventui ut teneant imperpetuum dictum incrementum census libere quiete et pacifice sine coactione vendendi Promiserunt autem dicti Johannes et ejus uxor fide prestita corporali quod contra venditionem et concessionem predictas per se vel per alios non venient in futurum et quod res predictas ab ipsis venditas memoratis abbati et conventui garentizabunt ad usus et consuetudines Francie contra omnes Dicta autem Johanna quitavit fide data spontanea non coacta quicquid juris habebat vel habere poterat in predictis rebus ratione dotalicii seu alio quocumque modo Ad hec Guido de Pissecoc miles frater dicti Johannis dictam venditionem voluit laudavit et concessit coram nobis fide data et recognovit se habuisse a dictis abbate et conventu quinquaginta solidos parisiensium pro eadem quitatione facienda Actum anno Domini MCCXXXVI mense julio