Charter Document - 05200011
Charter Number: | 05200011 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale, Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Chapitre de Pierrefitte 11 |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis G archidiaconus Parisiensis eternam in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituti Johannes de Taverniaco Emelina ejus uxor Radulfus de Sancto Bricio et Agnes ejus uxor recognoverunt se donasse in puram ac perpetuam elemosinam ecclesie Beati Dyonisii quintam partem unius arpenti vinee site apud Petram Fictam prope pressoria Beati Dyonisii in censiva Beati Dyonisii et residuum ejusdem vinee dicto monasterio pro triginta quinque libris parisiensium jam sibi solutis ut coram nobis confessi sunt vendidisse Tota vero vinea predicta erat tantummodo ad duodecim denarios capitalis census et duos custodie sicut nobis dixerunt Promiserunt autem dicti Johannes Emelina Radulfus et Agnes fide data quod dictam venditionem contra omnes garentizabunt predicte ecclesie et quod contra hanc venditionem per se aut per alium non venient in futurum Dicte vero Emelina et Agnes quitaverunt quicquid in dicta vinea habebant ratione doarii aut alio modo et fidem dederunt quod hanc quitationem faciebant sponte sua In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX quarto mense marcio