Charter Document - 05200010

Charter Document - 05200010


Charter Number: 05200010
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1232
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 10

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituti Johannes de Chenneveriis et Agatha uxor ejus recognoverunt se vendidisse pro quadraginta quinque libris jam sibi solutis ut dicebant abbati et conventui Beati Dyonisii medietatem cujusdam pressorii siti apud Petram Fictam et decem solidos capitalis census duos capones duas oublies unam minam avene que omnia sita sunt in predicta villa et quinque solidos censuales apud Columbes que omnia premissa movent de feodo ecclesie Beati Dyonisii promittentes fide data quod dictam venditionem contra omnes garentizabunt et quod contra per se vel per alium non venient in futurum Dicta autem Agatha quitavit quicquit in predictis rebus habebat jure hereditario vel quocumque alio modo promittens sub fide data quod dictam quitationem faciebat spontanea non coacta Actum anno MCCXXX secundo die jovis post octavam Sancti Nicholai