Charter Document - 05200009

Charter Document - 05200009


Charter Number: 05200009
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Sale
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 9

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in presencia nostra constituti Guillelmus Porel et Ada uxor ejus recognoverunt quod ipsi habebant tria quarteria vinee site apud Pierrefrite de quibus tribus quarteriis vinee recognoverunt se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam quintam partem ecclesie Beati Dyonisii Residuum vero recognoverunt se vendidisse ecclesie supradicte pro quindecim libris parisiensium de quibus recognoverunt sibi esse plenarie satisfactum Promiserunt etiam quod contra donationem et venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum et quod vineam predictam ecclesie predicte garentizabunt ad usus et consuetudines Francie contra omnes Dicta vero Ada uxor ejusdem Guillelmi quitavit penitus et expresse quicquid in vinea predicta habebat vel habere poterat ratione dotalicii sive alio modo spontanea non coacta sub prestite fidei religione et de recta garancia ferenda ut dictum est dominus Adam le Maus miles se fidejussorem constituit erga ecclesiam supradictam Actum anno Domini MCCXXXII mense novembri