Charter Document - 05200007
Charter Number: | 05200007 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Chapitre de Pierrefitte 7 |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Philippus monachus et cenarius ecclesie Beati Dyonisii et P de Boissiaco canonicus Bajocensis salutem in Domino Notum facimus quod cum esset contentio inter venerabiles viros abbatem et conventum Sancti Dyonisii ex una parte et Ernaudum Ermenoudi ex altera super quodam pressorio quod fecerat idem Ernaudus in censiva dicte ecclesie apud Villam Novam sine licencia predictorum abbatis scilicet et conventus quod facere non debebat sicuti dicebatur tandem mediante bonorum virorum consilio compromiserunt dicte partes haut et bas in nos duos quod stabunt dicto nostro sub pena XX librarum parisiensium promittentes Nos vero de consensu dictarum partium arbitrium nostrum protulimus in hunc modum videlicet quod dictus Ernaudus et heredes sui tenebunt decetero dictum pressorium cum manerio ibi facto ita quod non poterunt adducere nec permittent adduci aliquas vindemias de censivis Beati Dyonisii ad illud pressorium nec aliquid de censivis Beati Dyonisii sine licencia abbatis et conventus Beati Dyonisii valebunt acquirere Illam vero censivam ubi situm est dictum pressorium atque manerium poterunt meliorare sicut voluerint idem Ernaudus et sui heredes excepto quod fortericiam ibi non facient et si fecerint dirui poterit ab abbate Beati Dyonisii nec locum illum poterunt advocare de alia nec tenere cum in eodem loco dicti abbatis et conventus omnimodam habeant justiciam et habebunt Et si quod absit altera parcium resilierit isto nostro arbitrio et illud noluerit observare ad XX librarum parisiensium penam tenebitur parti alteri persolvendam dicto arbitrio nichilominus in suo robore duraturo Ad majorem etiam securitatem dictus Ernaudus pro se et suis heredibus fidem prestitit corporalem de dicto arbitro firmiter observando De censiva insuper memorata singulis annis in octavis Beati Dyonisii duos denarios censuales et in crastina Nativitatis Domini unum sextarium avene et duas gallinas reddent idem Ernaudus et heredes sui dicte ecclesie Datum anno Domini MCCXXX secundo mense mayo