Charter Document - 05200006

Charter Document - 05200006


Charter Number: 05200006
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Officialis curie Meldensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Henricus et Helois uxor ejus Robertus et Aalis uxor ejus fratres et milites de Richeburc recognoverunt se imperpetuam elemosinam ecclesie Beati Dyonisii quintam partem dedisse et se vendidisse pro XX libris parisiensium et imperpetuum quitasse eidem ecclesie quatuor partes istorum reddituum quos apud Petram Frictam tam ipsi quam Alexander de Divite Burgo miles frater eorum quam Matheus cambellanus abbatis Beati Dyonisii et Johanna uxor ejusdem Mathei annuatim habebant et omnia ad dictos redditus spectancia videlicet in masura Renaudi Clarambaldi duos solidos et tres capones de qua masura debebant duos solidos censui communali item de uxore Drogonis Chavel duos denarios et obolum de terra de Ulmo Buchardi item septem solidos quos habebant singulis annis de vinea Foberti Pungentis Asinum de quibus VII solidis reddebant duos solidos censui comunali item tres solidos quos habebant de vinea Jacobi Britonis de quibus reddebant duos solidos censui communali item VII solidos sex denarios et tres capones quos habebant de tribus partibus duarum masurarum Renaudi de Plessé Bernardi Devesaveu et Radulfi Martin de quibus reddebant quatuor denarios et obolum domine Matildi de Pissecoc item tres obolos quos eis reddebat domina Matildis de Pissecoc de curia Ade Alberici Promiserunt etiam fide prestita coram nobis dicti Henricus et Robertus milites et uxores eorum quod in premissis nichil penitus decetero reclamabunt immo ipsa dicte ecclesie secundum usus et consuetudines Francie garantizabunt specialiter autem de tribus obolis de curia Ade Alberici promiserunt se eidem ecclesie rectam garantiam laturos quod eadem ecclesia imperpetuum eos teneat et ad ponendum extra manum suam ab aliquo decetero non cogatur In cujus rei testimonium ad petitionem dictorum Henrici et Roberti militum et uxorum suarum presentes litteras fecimus sigilli curie Meldensis munimine roborari Actum anno Domini MCCXXX primo mense decembri