Charter Document - 05200005

Charter Document - 05200005


Charter Number: 05200005
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 5

Charter:

Gaufridus Parisiensis archidiaconus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Alexander de Divite Burgo miles et Matheus cambellanus abbatis Beati Dyonisii et Johanna ejusdem Mathei uxor recognoverunt se in perpetuam elemosinam ecclesie dicte quintam partem dedisse et se vendidisse pro XX libris parisiensium et in perpetuum quitasse eidem ecclesie quatuor partes istorum reddituum quos apud Petram Fictam tam ipsi quam Henricus et Robertus de Divite Burgo fratres dicti Alexandri milites annuatim habebant et omnia ad dictos redditus spectancia videlicet in masura Renaudi Clarambaldi duos solidos et tres capones de qua masura debebant duos solidos censui communali item de uxore Drogonis Chavel duos denarios et obolum de terra de Ulmo Buchardi item VII solidos quos habebant singulis annis de vinea Foberti Pungentis Asinum de quibus VII solidis reddebant duos solidos censui communali item tres solidos quos habebant de vinea Jacobi Britonis de quibus reddebant duos solidos censui communali item septem solidos sex denarios et tres capones quos habebant de tribus partibus duarum masurarum Renaudi de Plessé Bernardi Dexlaveu et Radulfi Martin de quibus reddebant IIII denarios et obolum domine Matildi de Pissecoc item tres obolos quos eis reddebat domina Matildis de Pissecoc de curia Ade Alberici Promiserunt etiam fide prestita coram nobis dicti Alexander Matheus et ejus uxor quod in premissis nichil penitus decetero reclamabunt immo ipsa dicte ecclesie secundum usus et consuetudines Francie garantizabunt specialiter autem de tribus obolis de curia Ade Alberici promiserunt se eidem ecclesie rectam garanciam laturos quod eadem ecclesia imperpetuum eos teneat et quod ad ponendum extra manum suam ab aliquo decetero non cogatur In cujus rei testimonium ad petitionem prenominatarum personarum presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum anno Domini MCCXXX primo mense decembri