Charter Document - 05200004

Charter Document - 05200004


Charter Number: 05200004
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 4

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Adam de Villa Teignosa miles salutem in Domino Notum facimus quod nos fecimus homagium venerabili viro Odoni abbati Beati Dyonisii et tenemus de eo in feodum furnum quod est apud Sanctum Dyonisium ante domum Henrici de Argentolio quod tenet de nobis Radulphus de Gonessia et feodum Guillelmi Buort quod est apud Petram Fictam in hostisiis et plantis vinearum et feodum quod tenet Ph[ilippus] de Aqua Bona scilicet quinque hospites apud dictam villam et feodum quod tenet de nobis dominus Alexander de Divite Burgo apud dictam villam quod est in hostisiis et omnia que tenemus apud Petram Fictam et habemus in dominio et que tenentur de nobis scilicet ea que Johannes de Pissecoc miles tenet de nobis et ea que dominus Alexander de Divite Burgo tenet ad censum de eodem Johanne et ea que tenet Guillelmus Buort miles in vineis apud Petram Fictam et in censibus in villa Sancti Dyonisii et in terris et vineis apud Petram Fictam et Villam Teignosam et boscum de Divite Burgo quod tenet dominus Alexander ad censum versus Petram Fictam inter fossatum et Petram Fictam In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini MCC tricesimo mense octobri