Charter Document - 05200003
Charter Number: | 05200003 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Chapitre de Pierrefitte 3 |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis G archidiaconus Parisiensis eternam in Domino salutem Notum facimus quod cum Petrus de Byaudeport miles recognosceret se esse hominem venerabilis et religiosi abbatis Beati Dyonisii de medietate cujusdam pressorii siti apud Petram Fictam de tresdecim solidis censualibus annuatim percipiendis apud Petram Fictam in vineis de Murellis plena mina avene quatuor caponibus et uno hospite et dimidio que habebat apud Petram Fictam de quinque solidis et duobus denariis cum obolo censualibus annuatim percipiendis apud Columbas in Garenna in mayo idem Petrus et Sanctisma ejus uxor in nostra presencia constituti recognoverunt se vendidisse pro XX duabus libris parisiensium religioso abbati et conventui Beati Dyonisii premissa omnia et quicquid tam apud Petram Fictam quam apud Columbas in roagio et foragio et quocumque alio habebant prefatis abbati et conventui imperpetuam quiete et pacifice possidenda et habenda promittens fide media dicti Petrus et Sanctisma ejus uxor quod dictam venditionem in posterum servabunt et quod contra eamdem venditionem per se vel per alium venire decetero nullatenus attemptabunt Dicta autem Sanctisma uxor dicti Petri penitus et expresse quitavit quicquid in premissis habebat vel habere poterat ratione doarii vel quocumque alio modo promittens sub fide prestita quod contra istam quitationem per se vel per alium non veniet in futurum et quod ad faciendum dictam quitationem nec vi nec metu erat inducta sed eam spontanea voluntate faciebat In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo nostro signatis prefatis abbati et conventui ad petionem dictorum Petri et Sanctisme uxoris sue duximus concedendas Actum anno Domini MCCXXIX die jovis proxima ante festum sancti Johannis Baptiste