Charter Document - 05200002

Charter Document - 05200002


Charter Number: 05200002
Cartulary Title: Le cartulaire blanc de Saint-Denis: Chapitre de Pierrefitte [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Chapitre de Pierrefitte 2

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod cum Eustachia uxor Mauricii cambellani domini regis defuncta in elemosinam legavisset quintam partem tocius hereditatis sue per manum fratris Radulfi de Templo et magistri G presbiteri Sancti Germani Antisiodorensis pauperibus erogandam quos eadem defuncta testamenti sui executores constituit sicut ipsi nobis hec omnia retulerunt idem executores in nostra presentia constituti predictam quintam partem hereditatis defuncte Eustachie pro quater viginti et decem libris parisiensium Stephano Bricheth hostiario domini regis vendiderunt et quitaverunt et se de illa quinta parte in manu predicti Stephani coram nobis desaisierunt tamquam executores quicquid juris ibi habebant in ipsum Stephanum transferentes et recognoverunt de illis quater viginti et decem libris ab eodem Stephano sibi fuisse plenius satisfactum Que quinta pars consistit sicut dicebant in decem arpentis terre sitis inter leprosiam Sancti Dyonisii et Petram Frixam in censiva Beati Dyonisii in uno arpento vinee site apud eandem villam et quindecim solidis censualibus apud Sanctum Dyonisium in censiva Sancti Dyonisii et in quinque arpentis terre site supra chiminum Montis Morenciaci in censiva Hugonis Rufi item in arpento et dimidio vinee site apud Villam Tineosam in censiva Richeldis de Grooleio et in uno arpento vinee apud ipsam villam site in censiva Sancti Martini de Monte Morenciaco Si autem tenementa predicta et quindecim solidi censuales non facerent vel non valerent rectam quintam partem hereditatis ipsius defuncte idem executores eidem Stephano cesserunt omne jus et actionem quam habebant contra heredes predicte defuncte ad supplectionem integre quinte partis In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem parcium sigillo curie Parisiensis duximus roborandas Actum anno Domini MCCXX quarto mense januario