Charter Document - 05198041

Charter Document - 05198041


Charter Number: 05198041
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1292
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Amen Coram vobis domine [] officiali venerabilis patris domini R Dei gratia Coventr et Lych episcopi propono ego Ricardus de Merlawe rector ecclesie de Wytenass contra dominum Radulphum de Hatton capellanum et Rogerum de Gannew de Bensal executores testamenti quondam domini Thome de Hasele iam defuncti et eorum articulum vim et effectum eiusdem in quo petunt per vos ante omnia ad cautelam absolvi a sententia excommunicationis maioris in eos post appellationes suas de quibus in suggestione sua a vobis ut asserunt impetrata fit mentio et post impetrationem per [] officialem domini [] archidiaconi Coventr promulgata quod iidem executores non sunt in sua petitione aliquatenus audiendi set predictus eorum articulus tanquam inefficax cuius materia notorie falsa existit est reiciendus omnino pro eo quod dicta excommunicationis sententia lata fuit in eosdem executores per officialem domini archidiaconi supradictum ante tempus quo se suggerunt ut premittitur impetrasse cuius contrarium pretendunt in articulo memorato Item pro eo quod huius excommunicationis sententia promulgata fuit in eosdem executores propter eorum manifestam offensam in non parendo iudicatis super quadam sententia condempnatoria pro me nomine ecclesie mee predicte in eos per officialem eundem rite prolata quo probato huiusmodi sententia relaxari non debet nisi prius sufficiens prestetur emenda Premissa vel eorum aliquid quod mihi sufficere poterit in hac parte offero me in forma iuris in continenti probaturum Hec propono divisim non artans me ad probationem omnium premissorum set quatenus probavero eatenus optineam iustitie complementum iuris beneficio in omnibus mihi salvo