Charter Document - 05192043

Charter Document - 05192043


Charter Number: 05192043
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Threat
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In Dei nomine Amen Robertum de Staunton qui se dicit rectorem ecclesie de Rolleston pro violatione sequestri auctoritate venerabilis patris domini Rogerus Dei gratia domini mei Coventr et Lych episcopi alias interpositi quamquam idem Robertus iussus ac canonice sufficienter fuisset monitus per nos quod huius delictum sive maleficium ac contemptum Deo et ecclesie factum venerabili patri antedicto emendaret idem tamen Robertus hoc contemptibiliter facere recusavit propter quod nos Iohannes antedictus eundem Robertum propter eius manifestam offensam excommunicamus in hiis scriptis Quoad citationem prefati Roberti et Radulphi de Rolleston et aliorum sociorum suorum qui continentur in mandato vestro plenaria sumus executi Datum apud Lych idus Februarii anno Domini MCC nonagesimo tertio