Charter Document - 05192015

Charter Document - 05192015


Charter Number: 05192015
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W Dei gratia Coventr episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noscat universitas vestra quod nos volumus et firmiter precipimus ut ecclesia de Chirchebeia teneat bene et in pace inconcusse et honorifice omnia tenementa sua in terris in decimis et in omnibus utilitatibus ad eam spectantibus cum illis libertatibus et liberis consuetudinibus quibus tempore H regis melius tenuit demumque percipimus ut omnes ecclesie que huius prefate matris ecclesie capelle dinoscuntur perpetue cessent et nominatim capella de Wafwra et de Paletuna et de Esenevilla et Noubolt et Nounham et omnes alie que post mortem H regis sunt facte Si quis igitur temeritatis spiritu ductus hanc liberalitatem in iritum revocare temptaverit anathematis gladio percellatur donec resipiscat Testibus magistro Willelmo de Leia Radulpho monacho Willelmo de Mungumeri Siuardo decano et multis aliis