Charter Document - 05192009
Charter Number: | 05192009 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1176 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Ricardus Dei gratia Coventr ecclesie episcopus salutem Ecclesie Dei tunc utiliter provisum esse credimus cum eius beneficia personis ydoneis et viris religiosis assignamus Eapropter dilectis filiis nostris canonicis regularibus in ecclesia beate Marie de Prato Leyc divino servitio mancipatis ecclesiam de Clifton cum capellis de Rokeby et de Waura et cum omnibus aliis pertinentiis et libertatibus suis assignamus et eiusdem ecclesie obventiones omnes sicut de antiqua prebenda usibus suis propriis precipue ad sustentationem pauperum et hospitum deputavimus postquam Nicholaus Coventr archidiaconus prefatam ecclesiam possidere defierit ecclesiam quoque de Bulkinton cum capellis terris et decimis et omnibus aliis pertinentiis suis quam tempore bone memorie Walteri predecessoris nostri prefati canonici in suo dominico tenuisse noscuntur eisdem similiter confirmamus et eorum usibus propriis deputamus ecclesiam etiam de Yolgrava cum capellis terris et decimis et omnibus aliis pertinentiis suis in perpetuam elemosinam eisdem canonicis concedimus et episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus in qua etiam ipsos canonicos instituimus statuentes ut postquam Godefridus de Lucy et alii clerici qui eandem ecclesiam nunc tenent aliquo rationabili modo eam possidere defecerint liceat Deinceps prenominatis canonicis prefatam ecclesiam et obventiones eius omnes in proprios usus convertere et retinere salva interim ipsis canonicis pensione quam a prefato Godefrido et ab aliis clericis inde percipiunt et salva honesta sustentatione clericorum qui in prefatis ecclesiis Deinceps ministrabunt salvis quoque apostolice sedis auctoritate et Coventrensis ecclesie canonica iustitia Has igitur ecclesias cum earum pertinentiis et omnes alias possessiones que in nostra diocesi continentur ad prefatam ecclesiam Leyc pertinentes sub beate Marie et nostra protectione suscipimus episcopali auctoritate prohibentes ut nulli omnino hominum liceat possessiones prefate ecclesie temere perturbare aut auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare Si quis vero hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonitus si non emendaverit reum se divino iudicio existere cognoscat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Cristi Amen