Charter Document - 05192008
Charter Number: | 05192008 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Conventr episcopus universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem in domino Iustum est ac pietatis plenum ut ea que religiosis locis canonice collata sunt a diocesanis episcopis perpetue stabilitatis accipiant firmitatem Inde est quod nos Dei amore ac caritatis intuitu concessionem et donationem quam venerabilis et dilectus filius noster Willelmus comes de Ferr fecit fratribus leprosis Sancti Lazari de Ierusalem super ecclesia de Spondona ratam habemus et quod inperpetuum eam valituram volumus Nos illam memoratis fratribus in proprios usus possidendam presenti carta confirmamus salvo iure episcopali Hiis testibus Willelmo decano Lich Augustino capellano magistro Bos magistro Terrico Waltero de Tillebiria Willelmo Burdet Nicholao eius clerico Ricardo de Rushale Poun camerario et multis aliis