Charter Document - 05192001
Charter Number: | 05192001 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus A prior de Landa et eiusdem loci conventus salutem in domino Quoniam ea que ad perpetuam provisa sunt pacem perpetua debent stabilitate roborari ideo ad omnium volumus notitiam pervenire controversiam inter nos et priorem et monachos de Braghinnio super ecclesia de Patingham olim ortam coram prioribus Sancti Oswaldi et de Wirkeshop iudicibus a bone memorie Lucio papa delegatis hoc modo fuisse sopitam scilicet quod nos prefatis monachis annuos triginta solidos solvere tenemur de predicta ecclesia apud Bodeham scilicet quindecim solidos ad Pascha et quindecim ad festum sancti Michaelis de quibus vivente Hugone Peche eiusdem ecclesie quondam persona viginti tantum solvimus solidos sicut in autentico eorundem iudicum instrumento continetur Predicti vero prior et monachi nichil amplius de cetero in predicta ecclesia petere poterunt Hec compositio in sinodo Staffordie recitata ad petitionem prioris et conventus de Bragh et nostram a Galfrido Coventrensi episcopo est confirmata et sigillo nostro roborata Valete in domino