Charter Document - 05191046
| Charter Number: | 05191046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Officialis domini Rogerus Dei gratia Coventr et Lych episcopi discreto viro [] officiali archidiaconi Sallopp salutem in auctore salutis Meminimus vobis alias mandasse quod de modo et forma taxationis vicarie de Sutthon diligenter inquireretis et nobis per litteras vestras constare faceretis de eisdem et aliquid nobis rescripseritis quod mandatum nostrum fuistis reverenter executi Tamen per litterarum vestrarum inspeccionem non fuimus certiores effecti Quare vobis iterato mandamus quatinus priorem et canonicos de Winbrugg qui dictam ecclesiam in proprios usus tenent peremptorie citetis quod coram nobis compareant in ecclesia fratrum minorum iuxta Stafford die sabbati qua cantatur scitientes instrumentum super ultima taxatione dicte vicarie factum si quod habent exhibituri Et quia nolumus sub hoc dubio exhibitionis faciende necne dicta vicaria ulterius remaneat in taxata vobis mandamus quatinus rectores vicarios capellanos propinquiores dicte ecclesie de Sutthon ac duodecim laicos probos viros qui melius noverint veritatem veri valoris ecclesie de Sutthon peremptorie citetis quod coram nobis vel commissariis nostris compareant die lune proxima ante dominicam in ramis palmarum in ecclesia parochiali Novi Burgi veritatem veri valoris dicte ecclesie de Sutthon manifestatur denuntiantes dictis priori et canonicis quod ibidem intersint si sibi viderint expedire vosque similiter intersitis ibidem Qualiter mandatum nostrum fueritis executi dicto die sabbati in celebratione ordinum per litteras vestras patentes harum seriem continentes nobis constare faciatis Datum apud Heywod die mercurii proxima post festum beati Cedde episcopi anno Domini MCC octogesimo primo
