Charter Document - 05191034

Charter Document - 05191034


Charter Number: 05191034
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

H de Wychawe canonicus Lich gerens vices magistri R de Mepham domini Coventr et Lich officialis discreto viro domino officiali domini archidiaconi Coventr salutem in domino Cum per acta singno dicti domini officialis singnata nobis manifeste constiterit quod tam procurator domini abbatis et conventus Sancti Petri de Castellione generalis in Anglia quam dominus Iohannis perpetuus vicarius ecclesie de Herdewik ordinationi dicti domini officialis de eorum consensu expresso super decimis de quibus inter eosdem coram eodem erat contentio totaliter se submiserant qui inter partes in hunc modum ordinavit quod dominus prior et conventus Coventr perciperent dictas decimas in perpetuum ad opus dicti vicarii reddendo inde annuatim et in perpetuum dictis abbati et conventui vel eorum procuratori generali in Anglia qui pro tempore fuerit viginti et novem solidorum sterlingorum duobus anni terminis dum tamen iidem prior et conventus dictam ordinationem ratam haberent alioquin quod partes comparerent in maiori ecclesia Lich in crastino assencionis dominice In causa predicta secundum tenorem retroactorum processura et quia nobis de eorum consensu seu dissensu adhuc non constat vobis mandamus quatinus diligenter inquiretis ab eisdem citra festum sancti Iacobi apostoli an dicte ordinationi consentire voluerint vel dissentire et si ordinationi supradicte suum assensum prestare noluerint denuntiatis dicto domino priori quod coram nobis vel dicto domino officiali si sibi viderit expedire compareat in maiori ecclesia Lich in crastino sancti Iacobi apostoli facturus in dicta causa quod postulabit ordo iuris Quid autem super hiis feceritis nobis dictis die et loco per litteras vestras patentes harum seriem contingentes constare faciatis Dat Lich in crastino assencionis domini anno eiusdem MCC sexagesimo primo