Charter Document - 05191029

Charter Document - 05191029


Charter Number: 05191029
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1295
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Symon de Baliden officialis Rogeri episcopi ordinavit quod vicarius de Presteb percipiet inperpetuum omnes oblationes per annum salvis oblationibus et decimis quadragesimalibus et oblationibus diei Pasche et diei sancti Petri apostoli abbati et conventui Cestr Item percipiet totam ceram et portionem terre iuxta mansum suum vicarie assignate et aucas et linum decimam ovorum capreolorum una cum portione dicte vicarie prius assignate et tunc possesse Sustinebit etiam dictus vicarius omnia onera ordinaria et tam ecclesie matrici quam capellis honeste faciet deserviri et in eisdem libros et ornamenta inveni[] vero extraordinaria una cum reparatione cancelli monachi sustinebunt Item vicarius competentem mansum habebit cum curtilagio