Charter Document - 05191028

Charter Document - 05191028


Charter Number: 05191028
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1258 - 1295
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Licet per Alexandrum quondam Coventr episcopum extitit ordinatum quod vicarius altaris Sancti Oswaldi in mensa abbatis honeste procuretur et annuatim xl solidos percipiat tamen quia per sedem apostolicam fuit statutum quod secundum facultates ecclesiarum vicarie ordinari debeant magister Symon de Baliden officialis Rogeri Coventr episcopi ordinavit quod vicarius dicti altaris cum portionibus predictis habeat inperpetuum unam bovatam terre in villa de Bruer cum magno gardino et totum altaragium capelle dicte ville salvis abbati et conventui mortuariis et oblationibus pro mortuis faciendis et quod habeat unam mansam in Personeslone per dictos monachos assignatam et unam robam annuam de secta clericorum Et dictus vicarius dicte capelle de Bruer per unum capellanum et clericum suis sumptibus prout decet faciet deserviri et alium capellanum sibi socium suis sumptibus in ecclesia Sancte Werb inveniet qui per iv dies cuiuslibet septimane in altari Sancti Oswaldi et per iii dies in capella de Bocton ministrabit Dictus vero abbas antiquam hospitalitatem sustentabit