Charter Document - 05191025

Charter Document - 05191025


Charter Number: 05191025
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Officialis venerabilis patris R Dei gratia Convent et Lich episcopi decano de Anneton salutem in autore salutis Mandamus vobis firmiter iniungentes quatinus assumtis vobiscum duobus capellanis vicinis personaliter apud Grendon attendentes dominum Hugonem rectorem eiusdem moneatis et efficaciter inducatis quod citra diem dominicam proximam ante festum beati Edmundi regis et martiris satisfaciat religiosis viris abbati et conventui monasterii de Burton de viginti et uno solidis in quibus tenetur eisdem ut asserunt ex arreragiis cuiusdam annue pensionis eisdem debite de prefata ecclesia de Grendon Nichilominus citetis eundem peremptorie quod compareat coram nobis vel vices nostras gerentibus in consistorio episcopali Lich die mercurii proxima post festum regis antedicti predictis abbati et conventui super premissis necnon et aliis quibusdam sibi obiciendis responsurus et iuripariturus Quod inde feceritis nos seu vices nostras gerentes dictis die locoque per litteras vestras patentes harum seriem continentes certiorari curetis Valete Dat Burton die lune proxima post festum sancti Martini anno Domini MCCLXX nono