Charter Document - 05191015
Charter Number: | 05191015 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo in Cristo patri et domino R Dei gratia Cov et Lich episcopo W de Coleshull officialis archidiaconi Coventr tam devotam quam debitam in omnibus reverentiam et obedientiam Noverit reverenda paternitas vestra me ad mandatum vestrum vocatis rectore et vicario de Morton et domino eiusdem ville die martis proxima post festum sancte Lucie virginis anno gratie MCCXLVII per viros fidedignos diligentem fecisse inquisitionem de terris et redditibus et aliis omnibus que domina Elisant de Clinton assignavit ad sustentationem capellani minstrantis in capella de Hulle videlicet de valore eorum et utrum sufficiant ad sustentationem capellani et si predicta domina possit ipsa dare Et dicunt omnes unanimiter coram quibus hec inquisitio facta fuit apud Hulle quod predicta Elisant de Clinton potest predictas terras unacum redditibus et omnibus aliis predictis capelle de Hulle et capellano ministraturo assignandas libere et quiete dare ratione sui liberi maritagii et quod predicte terre unacum redditibus et aliis bonis predictis que distincte et aperte continetur in carta predicte Elisant quam reverende paternitati vestre mitto intuendam competenter sufficiunt ad sustentationem capellani Dicunt etiam quod Walterus de Clinton filius predicte Elisant de Clint et heredes sui tenentur warantizare et defendere predictas terras unacum redditibus et aliis omnibus predictis prefatis capelle et capellano ibidem ministranti inperpetuum contra omnes gentes de omnibus forinsecis servitiis et de omnibus contraversiis pro quadam portione terre quam dicta Elisant de Clint dedit predicto Waltero et heredibus suis in villa de Hulle Et ut hec omnia rata permaneant salvo in omnibus iure matricis ecclesie de Morton bene consentiunt omnes qui interfuerunt predicte inquisitioni excepto T de Clint milite dicente se esse heredem predicte Elisant et appellante pro iure suo quod sperat habere in predictis terris et redditibus et aliis bonis In cuius rei testimonium vobis litteras nostras transmitto patentes Valeat reverenda paternitas vestra semper in domino