Charter Document - 05191008

Charter Document - 05191008


Charter Number: 05191008
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Cristo patri et domino R Dei gratia Covintr et Lich episcopo devotus clericus suus S officialis archidiaconi Stafford salutem et debitam in omnibus reverentiam cum honore Noverit veneranda paternitas vestra me ad mandatum vestrum vocatis vocandis diligenter inquisivisse an vicarie ecclesiarum de Hylum et de Bromleg sint taxate et per quem et in quibus consistant et que onera vicarii ratione ipsarum vicariarum debeant sustinere Per quam quidem inquisitionem inveni quod vicaria de Ylum per bone memorie W predecessorem vestrum est taxata ita scilicet quod vicarius omnes proventus ecclesie de Ylum preter garbas nomine vicarie debeat percipere et dicte ecclesie honeste deservire et unam marcam monasterio de Burth annuatim et sinodalia loci ordinario persolvere De capellis autem ecclesie antedicte scilicet de Scone et de Acavere et Cald idem vicarius nichil percipit nec aliquod onus sustinet in eisdem Inveni etiam quod vicaria ecclesie de Bromleg per dominum R archidiaconum Stafford episcopali sede vacante per mortem bone memorie A predecessoris vestri similiter est taxata ita scilicet quod prefate ecclesie vicarius ipsi ecclesie deserviet et sinodalia persolvet et alteragium nomine vicarie cum obventionibus et minutis decimis habeat salvis monachis de Burth decimis agnorum lane et pro primo legato vivi averii et salvo quod nullus vicarius aliquid nomine decimarum exigat de dominicis ipsorum monachorum vel de aliis a quibus per privilegia sua sunt inmunes Habebit etiam vicarius unum mesuagium iuxta cimiterium eiusdem ecclesie in quo capellani solebant habitare In cuius rei testimonium has litteras meas dominationi vestre mitto patentes Dat apud Totebur die lune proxima post festum sancti Dionisii anno Domini MCCL quinto