Charter Document - 05191005
Charter Number: | 05191005 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Division |
Date: | 1228 - 1238 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est divisio facta de terra ecclesie de Dunesch auctoritate domini Alexandri Dei gratia Coventr et Lich episcopi presentibus Hugone Durdent et officiali archidiaconi Coventr et Ada decano de Herber ab eodem episcopo ad hoc ipsum destinatis et aliis viris discretis inter abbatem et conventum de Pip et vicarium dicte ecclesie per procuratorem comparentem scilicet quod vicarius habebit ubique per campum semper de virgate terre que pertinet ad ecclesiam dimidiam acram propinquiorem terre domini illius ville et abbas remotiorem De alia vero terra scilicet de dominico vicarius habebit propinquiorem versus solem abbas vero remotiorem De prato vero virgate terre singulis annis secundum quod sors dederit per partitas dividetur De prato vero de Thurlaust in territorio ubi sunt xx partite vicarius habebit medietatem abbas autem reliquam medietatem De augmentatione vero mansi vicarii ita provisum est quod abbas de terra sua propria addidit mansum quod fuit Thome Coci et ipse vicarius remisit totum clamium quod habuit in crofto qui iacet ex opposito domus persone Si qua terra residua sit dividenda vel pratum eodem modo dividetur sicut alias provisum est In huius rei testimonium []