Charter Document - 05191004
Charter Number: | 05191004 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino et patri in Cristo karissimo A Dei gratia Coventr et Lich episcopo devotus suus R de Bosco archidiaconus Coventr salutem et debitam in omnibus subiectionis et obedientie reverentiam Noverit sancta paternitas vestra me secundum formam mandati vestri per viros fidedignos diligentem fecisse inquisitionem de capella de Milverton utrum vacans sit et sine lite et quis patronus et ad quem pertinet Qui omnes iuramento interposito asserunt una voce ipsam esse capellam ecclesie de Wotton et quod prior et conventus de Kenell illam capellam in proprios usus habent et habuerunt a fundatione domus et si qui ibi capellam ministraverunt per priorem et conventum ministraverunt et annui capellani et scrinarii eorum fuerunt de capella vero de Kenell Dicunt quod domus de Kenell fundata est in eadem capella et quod a tempore fundationis domus semper ad canonicos pertinuit []